1101 settembre 29, indizione X

Perg. I,01

Edizione documento (1101 settembre 29)
4.
1101 settembre 29, Benevento.

*Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Guilielmo Melfitano episcopo eiusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.* Per apostoli Petri discipulum successorem Anacletum apostoli Petri preceptum accepimus ne in villis aut municipiis, vel in modicis civitatibus ordinentur episcopi, magnum enim / est ecclesie detrimentum cum episcoporum nomen ac dignitas frequentia inopiaque vilescit. Huius nos providentięa iustitia commoniti, presentis decreti auctoritate iuxta Sanctorum / Patrum statuta sancimus ne in Lavellano oppido, quod Melfię° proximum est, ullo deinceps tempore episcopalis cathedra statuatur; ipsum vero oppidum cum pertinentiis et finibus / suis tibi venerabilis frater Guilielme Melfitane episcope tuisque legitimis successoribus perpetuo regendum et episcopali iure tenendum, disponendumque firmamus. Preterea villam Salsulę°, / Godianum, possessiones Sancti Iohannis de Iliceto ita semper in propria Melfitanę° ecclesie possessione permanere censemus, sicut a filio nostro duce Roggerio [s]uis temporibus tradite et cyrografo / confirmatę° sunt; hoc ipsum de iudeorum censu, balnearum reditu, villanorum vectigalibus, molendinis, vineis, agris cęterisve rebus quas intra vel extra civitatem Melfię° / idem dux ecclesięa vestrę contulit, presentis privilegii pagina constituimus. Adhęc quicquid vel proprietario vel parochiali iure iam fata ecclesia impresentiarum obtinet, sive / infuturum largiente Domino iuste poterit atque canonice adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Porro in legitimum sempiternum sancimus ut quicumque / deinceps episcopi Melfitana in ecclesia Deo actore successerint ab Apostolice nostre Sedis pontifice consecrationis gratiam sortiantur. Si qua igitur incrastinum ecclesiastica secularisve / persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non safisfactione congrua emendaverit, potestatis hono/risque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena / fiat, atque in extremo examine districtęa ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatenus et hic fructum bonęa actionis / percipiant et apud districtum iudicem premia eternę° pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Paschalis Catholicę° Ecclesię° Episcopus s(ub)s(cripsi). R BV Datum Beneventi per manus Iohannis Sanctę° Romanę° ecclesię° diaconi, III kalendas octobris, indictione X, incarnationis dominicę° anno MCII. Pontificatus autem domini Paschalis secundi pape III.
° Così in A per significare la presenza del dittongo.

Schedatura archivistica (1101 settembre 29)
4.
1101 settembre 29, Benevento.
Privilegio Pontificio

Segnatura: I, 1 A.S.V.
Datatio cronica: 1101 settembre 29, decima indizione
Datatio topica: Benevento
Trasmissione: originale [A]
Scrittore o rogatario: Giovanni diacono di Santa Romana Chiesa
Edizione: ARANEO, Notizie storiche della città di Melfi, pp. 210-211 n. III; MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, pp. 273-276 n. II.
Bibliografia: Italia Pontificia IX, pag. 498 n. 2.
Autore: Pasquale II papa
Destinatario: Guglielmo vescovo di Melfi°

Regesto

Pasquale II papa vieta l’istituzione di una nuova diocesi in Lavello, subordinandola di fatto alla diocesi di Melfi, e conferma, nelle mani di Guglielmo vescovo, i seguenti possessi e diritti precedentemente donati alla metropolia melfitana dal duca Ruggero : la villa di Salsola, Gaudiano, il monastero di S.Giovanni di Iliceto con i suoi possessi, il censo dovuto dagli ebrei, il reddito balnearum, le imposte villanorum, nonchè i mulini, le vigne e i possedimenti agrari in precedenza ricevuti; stabilisce altresì che la consacrazione dei presuli melfitani è riservata ai pontefici.

Dimensioni e stato di conservazione: cm. 48,2 x 42,1. Membrana in mediocre stato di conservazione, interessata dalla presenza di macchie imputabili a umidità e piccole lacune in corrispondenza delle linee di piegatura.
Annotazioni eventuali: sigillo pendente deperdito
Tipologia di negozio giuridico: Concessione gratiosa
Segni cancellereschi: si rileva la presenza della Rota e del Bene Valete
° P.B. Gams, Series episcoporum ecclesiae Catholicae, 1957, pag. 896.